- MINARE
- MINAREde pecore et iumentis proprie. Festus, Agasones, equos agentes, i. e. minantes. Idem, Agere modo significant, ante se pellere, i. e. minare. Iuvenalis Scholiastes in Sat. 6. v. 524. Hanc igitur Io in tantum persequuta est Iuno, ut per omnem mundum minaret. Arrianus,Actus quo pecora minare consuevimus.Ausonius Epigramm. 67.Ageret iuvencas cum domum pastor suas,Suam relinquens me minabat, ut suam, etc.Quam in rem vide plura apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 44. Ubi Hebraeum minandi voce commodissime reddi docet. Hinc Minatores apud Eligium Noviom. Episc. Homil. 4. qui ursos aliaque animantia minabant, i. e. circumducebant, ἐπὶ πλάνῃ τῶ ἁπλουςτέρων, uti habetur in can. 61. Synodi Trullan. ut infra videbimus, voce Ursus. Apud citimae aetatis Scriptores,cunicultos facere notat, Gallis miner: a minis forte seu fodinis, quod qui in illis operantur, ut metalla eruant, fossas subterraneas, conficere sint soliti. Quomodo autem olim eiusmodi cuniculi fierent, retro diximus: Vide plura hanc in rem, apud Alb. Aquensem l. 2. c. 36. Guil. Tyrium. l. 3. c. 10. et l. 12. c. 11. Gruellum in Hister. Arthuri Ducis Britann. Alios, laudatos Car. du Fresne in Glossar. apud quem hac de re ita quoque Guilielmus Brito Philippid. l. 7.-------- -------- Certantque minareArte sibi notâ latus et fundamina turrisParmis protecti, ne forte ruens super illosMissilium posset retropellere turbo cavantes,Donec visceribus muri latuêre cavati,Truncis suppositis, subito ne corruat in sePendula pars muri, pariens sibi damna vivisqueQueis simul incisum iatis est, supponitur ignis,Et fugiunt ad tuts viri, ruit Ilion ingensIngentemque ruens strepitum facit, etc.Hinc Minarii, apud Rigordum Gothum in A. C. 1191. Turris, quae maledicta dicebatur, et nostris longô tempore multa mala intulerat, a Minariis regiis fuerat suffossa, et lignis ibi positis appodiata, ita quod ad illius ruinam nihil restabat, nisi ut ignis supponeretur. Et Guil. Britonem praefatum Philippid. l. 2. v. 328.Fossis iam plenis parmas ad moenia milesAppodiat, sub iisque secare Minarius instatCeltibus etc.Vide supra ubi de Cuniculis
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.